De Punii Epistola IX, 10

Celebris est Plinii epistula ad Taciturn de aprorum uenatione, qua A. G. Lange cum Dialogo de oratoribus comparata hoc opusculum a Tacito compositum esse demonstrauit *. Uerba enim epistulae: “ltaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas” 2 manifeste hunc Dialog...

Full description

Autores:
Zaranka, Juozas
Tipo de recurso:
Article of journal
Fecha de publicación:
1958
Institución:
Universidad Nacional de Colombia
Repositorio:
Universidad Nacional de Colombia
Idioma:
spa
OAI Identifier:
oai:repositorio.unal.edu.co:unal/63321
Acceso en línea:
https://repositorio.unal.edu.co/handle/unal/63321
http://bdigital.unal.edu.co/63591/
Palabra clave:
1 Filosofía y psicología / Philosophy and psychology
8 Literatura y retórica / Literature
84 Literaturas de lenguas romances / Literatures of specific languages and language families
88 Literaturas helénicas; Literatura griega clásica / Classical and modern Greek literatures
Epistula
Dialogo
Rights
openAccess
License
Atribución-NoComercial 4.0 Internacional
Description
Summary:Celebris est Plinii epistula ad Taciturn de aprorum uenatione, qua A. G. Lange cum Dialogo de oratoribus comparata hoc opusculum a Tacito compositum esse demonstrauit *. Uerba enim epistulae: “ltaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas” 2 manifeste hunc Dialogi locum significant: “Adice quod poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere uelint, relinquenda conuersatio amicorum et iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est” 3. Quamquam Cudemann4 et R. Berndt5 uocabula ‘nemora et lucos’ locum communem esse manifestum faciunt (quod haud difficile est, cum Tacitus ipse notauerit: “utque ipsi —poetae— dicunt” ), attamen Dialogi imitationem in ep. IX, 10 negandam non esse Wagenvoort ita argumentatur: “Quam sententiam (Langii et aliorum) Gudemann impugnat multisque exemplis collatis de loco communi hic agi frustra demonstrat. Frustra inquam, nam siquidem locus communis est, ipsam ob earn causam eo minus licet dubitare ne Taciti uerba ad litteram repetita hic afferentur, quae si ex Taciti epistula desumpta essent, non prouideo equidem, quo pertinuisset talia premere nihil singulare praebentia, nam ipsum suisse eadem sententia luculenter docet” 6. Dubium igitur non est, quin Plinius hanc epistulam post Dialogum lectum scripserit.